[250] EPISTOLA L. Genere, virtute, & eruditione Nobili, multisque Nominibus Reverendo & Claro Domino, D. LAMBERTO BURCHIO, Magnificentiss. Collegii Mariani Decano, &c. Dom. meo Chariss. Ad XIII. Kal. Aprilis. quo die Ultrajecto discessimus, cum inter alia, magnifica Humanitatis & Benevolentiae tuae incidisset mentio, D. VALDRICIUS pridie me a te bona spe erectum, majori etiam expectatione consolatus est, qua vehementer confisus, hoc cumprimis me video consequutum, quod jampridem obtinere magnopere laborabam, conatus ut scilicet mei talib. aliquando in Patria innotescerent viris, qui virtute & animi integritate ipsi praestantes, Eos qui se fortunasque suas pro Patriae & Reip. incolumitate aut devoverunt aut devovere parati sunt, lucubrationibusque assiduis, amplius aliquid prae caeteris videntur consequuti, in clientelam suam admittere, opera consilioque juvare, nonmodo liberale sibi & pium sed quoque ex omnib. reb. humanis praeclarius aut praestantius nihil esse ducant, quam ipsa de Repub. maximeque de CHRISTI Ecclesia, quocunque fieri potest modo bene mereri. Idque vel praecipue sibi habent persuasum, quod Plato ait; Beatas fore Respub. si aut Docti aut Sapientes homines, eas regere incipiant, aut qui regunt, omne suum studium in doctrina ac sapientia collocent. Quae cum ita sint, quanquam inter extremas praesentis tempestatis difficultates, hinc inde jacter, nec fixam fere studiis sedem, vel gratum modestioribus Musis locum inveniam, ipsosque labores meos, a temeritate hostium vix vindicare, tutoque ullo in loco conservare possim, (quae sane animum in studiorum laborib. ferendis vel pertinacissimum & constantiss. expugnare posse videntur:) tanta tamen in rerum omnium tenuitate periculisque conjunctis, sive ad Patriae sive ad Ecclesiae aliquid conferendum, meipsum alacritate incendo ac erigo, ut non modo obesse quae jam dixi mala, verum conferre potius aliquid, (nescio quid virtutis) mihi videantur. Idque cum sentio, cumque illecebris illis occultis suavissime accensus, indies magis magisque erga ea quae officii mei sunt & futura intelligo flagrare incipio, quanto me prae rerum inopia indignius a fortuna (DEI mei permissu) deprimi video, tanto interdum constantius inter chartas & privatos parietes delitescens, supra eos quos indefessa animi contentione, a tergo me reliquisse, quosque veluti e specula quadam, securus intueor, animo me altius effero, opesque & gazas nuper neglectas regias, facile contemno. Cum enim ex sola virtute, etiam sine publici muneris alicujus functione, incredibilem quandam in animo gigni voluptatem, animique egregium quoddam utilissimumque robur, quotidie novo incremento promanare intelligo, quid mihi non pollicetur, studiorum, laborum virtutis denique qualiscunque (quae hactenus aut misere oppressa aut solo in pectore magno nisu cohibenda, fuerunt:) fructus & exercitium? Est igitur, cum cur mihi de insigni illa humanitate tua merito gratuler, tum cur inter arma, & tormentorum horrendos strepitus, quoad funestissimus, & plane tragicus supremo suo impetu non impedit Mars, in Ecclesiae & Patriae utilitatem, occupare & exercere me minime pigeat. Rem VALDRICIANAM meo nomine promovendam, rursum commendo, petoque obnixe ut Do. tam Candido & de me bene merito Ecclesiaeque prae caeteris omnibus (quos quidem novi ejus ordinis) maxime addicto, tandem concedatur, quod aliis forte videretur negandum. Ne si expectationi ejus & piae voluntati Collegii suffragia non respondeant, pro favore quo sane Ecclesiae Ordines omnes, resque divinas prosequitur, mutato animo Ordinis sui Praecipuos in Republic. viros jure quodam re patefacta (ut faciles ad hujusmodi habent & aures & animos) tantum a Nobis faciat alienos, quantum Eos hactenus animi quadam rara & singulari constantia, Ordini Sacro conciliare semper est nisus, neve (quod absit) ex strenuo Ecclesiae propugnatore, aut occultus aut apertus fiat impugnator, quod (quia indignum est de viro tam pio suspicari) prorsus non scriberem; nisi jam dudum infaelici Collegiorum suffragatione, in reb. similib. magnum saepe Ecclesiae Provinciisque nostris, & incomparabile damnum illatum, ipse aliquando essem expertus. Accedit quod Res Ecclesiae nunquam faelicius promoveri , rursumque in pristinam dignitatem nunquam oportunius restitui posse videantur, quam si Virorum Illustrium & Nobilium animos (infaelici &, belli saevientis, & pacis promissae eventu, remissos ac pene abjectos) Cordatorum hominum, & eorum qui reb. privatis relictis publicas sancte curant, singulari arte & industria, cum Sacratis Viris, tum sane, Praecipuis Sacerdotum Collegiis reconciliari contingat; quod tum demum facile ac minime arduum censebitur, si justis rationibus & animi pietate operam & opem Sacerdotum implorantes, mutua pietate humanitateque juventur. Pontifices mei, hactenus Patrono magis quam Librario egentes, si Collegium quo plurimum confido quid indulserit, & si perexiguo hujusmodi, nuper a me lucubrato opusculo, Dignitati V. gratificari forte valuero, profecto Mariano Collegio, & fulcro ejus BURCHIO potius quam aliis, vel hoc nomine ascribentur, quod unus omnium, is maxime literis & rerum illustrium cognitione clarus, & BOCKENBERGII haud obscure studiosus, magna mihi observantia colendus venerit atque ornandus. Idonei (spero) futuri testes & sempiterni, Benevolentiae tuae erga me, meaeque in Dignitatem tuam pietatis, per quos, quasi religiose aliquo inter nos foedere facto, quicquid literis, studiis, & pristinis meis delectationibus consequi potero, ad arbitrium tuum, qui hisce delectari te atque teneri eximia benevolentia testatus es, deinceps quam libentissime conferam. Inciderat intelligo mentio tenuitatis meae, haesitque D. VALDRIICIUS forte interrogatus quo Titulo ad Ordines Sacros promotus sim. Titulus Patrimonii fuit, qui hac tempestate cum praecipuis Parentum bonis interiit, nec unquam teruncium mihi contulit, quod tanto memorabilius videri potest, quod hactenus domi forisque Principib. & Optimatibus notus & acceptus, nullo unquam benefico adjutus sim. Quamobrem iterum atque iterum maximopere pro nostra quam affecto conjunctione, tuaque singulari humanitate peto & queso, ut quibuscunque rebus potes, (potes autem plurimis) prospicias & consulas, cum D. VALDRIICIO & VALDRIICIIS tum quoque necessitatibus meis; Atque de mea erga dignitatem tuam voluntate, sic judices, me quacunque re potero, quanquam videam quis sim hoc tempore & quid possim, opera tamen & diligentia, studiisque meis, arbitrio tuo libenter fideliterque obsecuturum. Vale, Collegii tui Decus, Ornatiss. BURCHIE. An. MDLXXXV. II. Cal. Aprilis. Tiela Geldriae. Dignitatis & Humanitatis tuae Observantiss. Cliens, P.C. BOCKENBERGIUS Goudanus. |